Tunc ergo Pilatus magis timuit, et ingressus ad Jesum ait illi: Unde es tu?Jesus autem non respondit ei verbum. Cui Pilatus: Mihi non loqueris, nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et dimittere? Respondit Jesus: Non haberes potestatem in me ullam, nisi datum esset tibi desuper, id est, a Caesare, imo a Deo. Et quia quasi timore potestatis superioris angebatur Pilatus, dixit eum Jesus, minus peccare, quam Judaeos. Cumque Pilatus quaereret dimittere eum, clamabant Judaei: Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis qui se regem facit, contradicit Caesari. Audiens haec Pilatus eduxit Jesum foras, et sedit pro tribunali in loco qui dicitur Graece lithostrotos, Hebraice Gabatha, quod sonat varietatem pavimenti. Erat autem parasceve hora quasi sexta. Graecis admisti Judaei, crebro utebantur Graecis vocabulis. Parasceve enim Graece, praeparatio Latine, sic dicebant feriam sextam, quia in ea parabant necessaria Sabbato, sicut et in deserto duplo colligebant manna. Poterat ergo hora sexta esse incepta, et usque ad ejus completionem peracta sunt ea, quae leguntur usque ad tenebras, et a sexta completa factae sunt tenebrae. Marcusdicit hora tertia, malens intelligere horam, qua linguis crucifixerunt eum Judaei. Vel Joannes vocat horam sextam praeparationem Dominicae mortis. Postquam enim in nocte judicaverunt eum reum mortis, fluxerunt usque ad crucifixionem tres horae noctis, et tres horae diei. Reor in medio illarum horarum Dominum crucifixum, ideo modo hanc, modo illam horam positam. Nam Ecclesia inter tertiam et sextam horam celebrat missam, et cum mane celebratur debet ante cantari tertia. Cumque accusarent eum in multis, nihil respondit. Per diem autem festum Paschae consueverat praeses, noviter introducta consuetudine, dimittere unum de vinctis quemcunque petissent, in memoriam quod ea die egres si erant de servitute Pharaonis, Aegyptiis etiam compellentibus eos exire. Alios occidebant, ut Christum, et duos latrones, in memoriam primogenitorum Aegypti: si adhuc idem faciant nescio. Quod quia factum est luna 15 constat, et tunc fuisse eam quintamdecimam. Cumque optionem dedisset eligendi Jesum innocentem, aut Barrabam latronem, elegerunt Barrabam. Scribitur Barrabas, et sonat, filius magistri, scribitur etiam Barabas, et sonat, filius patris.